- MEGACLO
- MEGACLOfilia Macaris Lesbiorum Regis, quum patrem morosum, et semper cum uxore contendentem videret, matris vicem dolens Musas ancillas emit, et Mysas linguâ Aeolicâ vocavit; has docuit canere, et veterum facta ad citharam modulari. Quum vero illae cantûs suavitate Macarem demulcerent, et iram eius sedarent, uxorique placarent, Megaclo pro matre eis referens gratias, posuit columnas aeneas, et per omnia, templa honorari iussit. Clemens Alex. in Protreptico Vide et Megalco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.